Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Ex his autem quae promercalia et usuaria isdem in locis essent, [*](essent, added by Mommsen.) esse ea sola penoris putat quae satis sint usu annuo.

Morbus et vitium quid differat et quam vim habeant vocabula ista in edicto aedilium; et an eunuchus et steriles mulieres redhiberi possint; diversaeque super ea re sententiae.

IN Edicto Aedilium Curulium, qua parte de mancipiis vendundis cautum est, scriptum sic fuit: Titulus servorum [*](servorum, ς; scriptorum, ω; omitted by Hertz; gypsatorum, Damsté.) singulorum scriptus sit curato ita, ut

intellegi recte possit quid morbi vitiive cuique sit, quis fugitivus errove sit noxave solutus non sit.