Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Tum aspiciens ad Favorinum, quamquam ei nondum etiam satis notus esset, Penus quoque, inquit, variis generibus dictum et varie declinatum est. Nam et hoc penus et haec penus et huius peni et penoris veteres dictaverunt;
mundum quoque muliebrem Lucilius in Satirarum xvi. non virili genere, ut ceteri, sed neutro appellavit his verbis:
- Legavit quidam uxori mundum omne penumque. [*](atque penumqu(a)e quid, ω.)
- Atqui quid mundum, quid non? quis dividet istuc?
Atque horum omnium et testimoniis et exemplis constrepebat; cumque nimis odiose blatiret, [*](blatiret, Hosius; blateraret, Bentley; plateret, RV, placeret P.) intercessit placide Favorinus et Amabo, inquit, magister, quicquid est nomen tibi, abunde multa docuisti quae quidem ignorabamus et scire haud sane postulabamus.
Quid enim refert mea eiusque quicum loquor, quo genere penum dicam aut in quas extremas litteras declinem, si nemo id non nimis barbare fecerimus? [*](nemo non fecerit, Mommsen; si modo, Lion; fecerim, RV.)
Sed hoc plane indigeo discere, quid sit penus et qua fini id vocabulum dicatur, ne rem cotidiani usus, tamquam qui in venalibus Latine loqui coeptant, alia quam oportet voce appellem.
Quaeris, inquit, rem minime obscuram. Quis adeo ignorat, penum esse vinum et triticum et oleum et lentim et fabam atque huiuscemodi cetera?
Etiamne, inquit Favorinus, milium et panicum et glans et hordeum penus est? sunt enim propemodum haec quoque eiusdemmodi;
cumque ille reticens haereret, Nolo, inquit, hoc iam labores, an ista, quae dixi, penus appelletur. Sed potesne mihi non speciem aliquam de penu dicere, sed definire, genere proposito et differentiis adpositis, quid sit penus ? Quod, inquit,
genus et quas differentias dicas, non hercle intellego.Rem, inquit Favorinus, plane dictam postulas, quod difficillimum est, dici planius; nam hoc quidem pervolgatum est, definitionem omnem ex genere et differentia consistere.