Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Hinc proverbium de hominibus
calamitosis ortum dicique solitum: Ille homo habet equum Seianum.Eadem sententia est illius quoque veteris proverbii, quod ita dictum accepimus: aurum Tolosanum. Nam cum oppidum Tolosanum in terra Gallia [*](Gallia, Erasmus; Italia, RV.; Italica, P.) Quintus Caepio consul diripuisset multumque auri in eius oppidi templis fuisset, quisquis ex ea direptione aurum attigit misero cruciabilique exitu periit.
Hunc equum Gavius Bassus vidisse se [*](se, ς; omitted by PRV. ) Argis refert haut credibili pulcritudine vigoreque et colore exuberantissimo.
Quem colorem nos, sicuti dixi, poeniceum dicimus, Graeci partim φοίνικα, alii σπάδικα appellant, quoniam palmae termes ex arbore cum fructu avulsus spadix dicitur.
Quod est quaedam septenarii numeri vis et facultas in multis naturae rebus , de qua M. Varro in Hebdomadibus disserit copiose.
M. VARRO in primo librorum qui inscribuntur Hebdomades vel De Imaginibus, septenarii numeri, quem Graece ἑβδομάδα [*]((h)ebdoma, ω.) appellant, virtutes potestatesque multas variasque dicit.
Is namque numerus, inquit, septentriones maiores
minoresque in caelo facit, item vergilias, quas πλειάδας Graeci vocant, facit etiam stellas quas alii erraticas, P. Nigidius errones appellat.