Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

GAVIUS BASSUS in suis, item Modestus in secundo Quaestionum Confusarum, historiam de equo Seiano tradunt dignam memoria

atque admiratione:

Gnaeum Seium quempiam scribam fuisse eumque habuisse equum natum Argis in terra Graecia, de quo fama constans esset tamquam de genere equorum progenitus foret qui Diomedis Thracis fuissent, quos Hercules, Diomede occiso, e Thracia Argos perduxisset.

Eum equum fuisse dicunt magnitudine invisitata, cervice ardua, colore poeniceo, flora et comanti iuba, omnibusque aliis equorum laudibus quoque longe praestitisse; sed eundem equum tali fuisse fato sive fortuna ferunt, ut quisquis haberet eum possideretque, ut is cum omni domo, familia fortunisque omnibus suis ad internecionem deperiret.

Itaque primum illum Gnaeum Seium, dominum eius, a M. Antonio, qui postea triumvirum reipublicae constituendae fuit, capitis damnatum, miserando supplicio affectum esse; eodem tempore Cornelium Dolabellam consulem, im Syriam proficiscentem, fama istius equi Argos devertisse cupidineque habendi eius exarsisse emisseque eum sestertiis centum milibus; sed ipsum quoque Dolabellam in Syria bello civili obsessum atque interfectum esse; mox eundem equum, qui Dolabellae fuerat, C. Cassium, qui Dolabellam obsederat, abduxisse.

Eum Cassium postea satis notum est victis partibus fusoque exercitu suo miseram mortem oppetisse, deinde post Antonium, post interitum Cassii parta victoria, equum illum nobilem Cassi requisisse et, cum eo potitus esset, ipsum quoque postea victum atque desertum, detestabili exitio interisse.