Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Hoc ita, uti diximus, in Valeri Antiatis Historia scriptum est.
Quadrigarius autem in libro tertio non Timocharem, sed Niciam adisse ad consulem scripsit, neque legatos a senatu missos, sed a consulibus, et Pyrrum [*](Pyrrum, added by Hertz; regem. ς.) populo Romano laudes atque gratias scripsisse
captivosque omnes quos tum habuit vestivisse et reddidisse.Consules tum fuerunt C. Fabricius et Q. Aemilius.
Litteras, quas ad regem Pyrrum super ea causa miserunt, Claudius Quadrigarius scripsit fuisse hoc exemplo:
- Consules Romani salutem dicunt Pyrro regi.
Nos pro tuis iniuriis continuis animo tenus[*](tenus, Bentley; tenui, ω..) commoti inimiciter tecum bellare studemus. Sed communis exempli et fidei ergo visum ut te salvum velimus, ut esset quem armis vincere possemus. Ad nos venit Nicias familiaris tuus, qui sibi praemium a nobis peteret, si te clam interfecisset. Id nos negavimus velle, neve ob eam rem quicquam commodi expectaret, et simul visum est ut te certiorem faceremus, ne quid eiusmodi, si accidisset, nostro consilio civitates putarent , et quod nobis non placet pretio aut praemio aut dolis pugnare. Tu, nisi caves, iacebis.
Quis et cuiusmodi fuerit qui in proverbio fertur equus Seianus; et qualis color equorum sit qui spadices vocantur; deque istius vocabuli ratione.
GAVIUS BASSUS in suis, item Modestus in secundo Quaestionum Confusarum, historiam de equo Seiano tradunt dignam memoria
atque admiratione:Gnaeum Seium quempiam scribam fuisse eumque habuisse equum natum Argis in terra Graecia, de quo fama constans esset tamquam de genere equorum progenitus foret qui Diomedis Thracis fuissent, quos Hercules, Diomede occiso, e Thracia Argos perduxisset.
Eum equum fuisse dicunt magnitudine invisitata, cervice ardua, colore poeniceo, flora et comanti iuba, omnibusque aliis equorum laudibus quoque longe praestitisse; sed eundem equum tali fuisse fato sive fortuna ferunt, ut quisquis haberet eum possideretque, ut is cum omni domo, familia fortunisque omnibus suis ad internecionem deperiret.