Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

De vi atque natura palmae arboris, quod lignum ex ea ponderibus positis renitatur.

PER hercle rem mirandam Aristoteles in septimo Problematorum et Plutarchus in octavo Symposiacorum dicit.

Si super palmae, inquiunt, arboris lignum magna pondera inponas ac tam graviter urgeas oneresque, ut oneris sustineri non queat, non deorsum palma cedit nec intra flectitur, sed adversus pondus resurgit et sursum nititur recurvaturque ;

propterea, inquit Plutarchus, in certaminibus palmam signum esse placuit victoriae, quoniam ingenium ligni eiusmodi est, ut urgentibus opprimentibusque non cedat.

Historia ex annalibus sumpta de Q. Caedicio tribuno ; verbaque ex Originibus M. Catonis apposita, quibus Caedici virtutem cum Spartano Leonida aequiperat.

PULCRUM, dii boni, facinus Graecarumque facundiarum magniloquentia condignum M. Cato libris

Originum de Q. Caedicio tribuno militum scriptum reliquit.

Id profecto est ad hanc ferme sententiam: Imperator Poenus in terra Sicilia, bello Carthaginiensi primo, obviam Romano exercitu progreditur, colles locosque idoneos prior occupat. Milites Romani, uti res nata est,

in locum insinuant fraudi et perniciei obnoxium.

Tribulus ad consulem venit, ostendit exitium de loci importunitate et hostium circumstantia maturum.

Censeo, inquit, si rem servare vis, faciundum ut quadringentos [*](trecentos, Livy and others.) aliquos milites ad verrucam illam, sic enim Cato locum editum asperumque appellat, ire iubeas, eamque uti occupent imperes horterisque; hostes profecto ubi id viderint, fortissimus quisque et promptissimus ad occursandum pugnandumque in eos praevertentur unoque illo negotio sese alligabunt atque illi omnes quadringenti procul dubio obtruncabuntur.