Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Deliciarum vitium et mollities oculorum et corporis ab Arcesila philosopho cuidam obprobrata acerbe simul et festiviter.
PLUTARCHUS refert Arcesilaum philosophum vehementi verbo usum esse de quodam nimis delicato
divite, qui incorruptus tamen et a stupro integer dicebatur.Nam cum vocem eius infractam capillumque arte compositum et oculos ludibundos atque inlecebrae voluptatisque plenos videret, Nihil interest, inquit, quibus membris cinaedi sitis, an prioribus.
De vi atque natura palmae arboris, quod lignum ex ea ponderibus positis renitatur.
PER hercle rem mirandam Aristoteles in septimo Problematorum et Plutarchus in octavo Symposiacorum dicit.
Si super palmae, inquiunt, arboris lignum magna pondera inponas ac tam graviter urgeas oneresque, ut oneris sustineri non queat, non deorsum palma cedit nec intra flectitur, sed adversus pondus resurgit et sursum nititur recurvaturque ;