Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Parasitus ibi esuriens haec dicit:

  1. Ut illúm di perdant, prímus qui horas répperit,
  2. Quique ádeo primus státuit solárium,
  3. Qui míhi comminuit mísero articulatím diem.
  4. Nam unúm [*](unum, added by Hertz.) me puero vénter erat soláríum
  5. Multo ómnium istorum óptimum et veríssimum;
  6. Ubivís monebat ésse, nisi quom níl erat.
  7. Nunc étiam quod est non éstur, nisi solí libet;
  8. Itaque ádeo iam oppletum óppidum est soláriis,
  9. Maiór pars populi iam [*](iam, added by Hertz; ut aridi reptent, Ritschl.) áridi reptánt fame.

Favorinus quoque noster, cum Nervulariam Plauti legerem, quae inter incertas habita est, et audisset ex ea comoedia versum hunc:

  1. Scrattáe, scrupipedae, stríttivillae sórdidae,
delectatus faceta verborum antiquitate, meretricum vitia atque deformitates significantium, vel unus hercle, inquit, hic versus Plauti esse hanc fabulam satis potest fidei fecisse.

Nos quoque ipsi nuperrime, cum legeremus Fretum—nomen est id comoediae quam Plauti esse quidam non putant,—haut quicquam dubitavimus quin ea Plauti foret, et omnium quidem maxime genuina.

Ex qua duo hos versus exscripsimus, ut historiam quaereremus oraculi Arretini:

  1. Nunc íllud est quód responsum Arreti [*](Arretini, ω. and T.L.L.; Arreti, Leo.) ludis magnis [*](magis, ω.) dícitur:
  2. Períbo, si non fécero, si fáxo, vapulábo.

M. tamen Varro in libro De Comoediis Plautinis primo Accii verba haec ponit: Nam nec Geminei Lenones nec Condalium nec Anus Plauti, nec Bis Coimpressa nec Boeotia umquam fuit, neque adeo Agroecus neque Commorientes Macci Titi.

In eodem libro M. Varronis id quoque scriptum, et Plautium fuisse quempiam poetam comoediarum. Quoniam fabulae eae Plauti inscriptae forent, acceptas esse quasi Plautinas, cum essent non a Plauto Plautinae, sed a Plautio Plautianae.

Feruntur autem sub Plauti nomine circiter centum atque triginta;

sed homo eruditissimus L. Aelius quinque et viginti eius esse solas existimavit.