Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Nam cum in illis una et viginti non sit et esse Aquili dicatur, nihil tamen Varro dubitavit quin Plauti foret, neque alius quisquam non infrequens Plauti lector dubitaverit, si vel hos solos ex ea fabula versus cognoverit, qui quoniam sunt, ut de illius Plauti more dicam, Plautinissimi, propterea et meminimus eos et ascripsimus.
Parasitus ibi esuriens haec dicit:
- Ut illúm di perdant, prímus qui horas répperit,
- Quique ádeo primus státuit solárium,
- Qui míhi comminuit mísero articulatím diem.
- Nam unúm [*](unum, added by Hertz.) me puero vénter erat soláríum
- Multo ómnium istorum óptimum et veríssimum;
- Ubivís monebat ésse, nisi quom níl erat.
- Nunc étiam quod est non éstur, nisi solí libet;
- Itaque ádeo iam oppletum óppidum est soláriis,
- Maiór pars populi iam [*](iam, added by Hertz; ut aridi reptent, Ritschl.) áridi reptánt fame.
Favorinus quoque noster, cum Nervulariam Plauti legerem, quae inter incertas habita est, et audisset ex ea comoedia versum hunc:
delectatus faceta verborum antiquitate, meretricum vitia atque deformitates significantium, vel unus hercle, inquit, hic versus Plauti esse hanc fabulam satis potest fidei fecisse.
- Scrattáe, scrupipedae, stríttivillae sórdidae,
Nos quoque ipsi nuperrime, cum legeremus Fretum—nomen est id comoediae quam Plauti esse quidam non putant,—haut quicquam dubitavimus quin ea Plauti foret, et omnium quidem maxime genuina.