Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Quemnam esse natalem diem M. Varro dicat, qui ante noctis horam sextam postve nati sunt; atque inibi de temporibus terminisque dierum qui civiles nominantur et usquequaque gentium varie observantur; et praeterea quid Q. Mucius scripserit super ea muliere quae a [*](quae a, Erbius; qlia, ω..) marito non iure se usurpavisset, quod rationem civilis anni non habuerit.
QUAERI solitum est, qui noctis hora tertia quartave sive qua alia nati sunt, uter dies natalis haberi appellarique debeat, isne quem nox ea consecuta est, an qui dies noctem consecutus est.
M. Varro in libro Rerum , quem De Diebus scripsit, homines, inquit, qui inde a [*](inde a, Hertz; in, ω.; ex, Macr. i. 2. 3.) media nocte ad
proximam mediam noctem in his horis viginti quattuor nati sunt, uno die nati dicuntur.Quibus verbis ita videtur dierum observationem divisisse, ut qui post solem occasum ante mediam noctem natus sit, is ei dies natalis sit, a quo die ea nox coeperit; contra vero, qui in sex noctis horis posterioribus nascatur, eo die videri natum, qui post noctem diluxerit.
Athenienses autem aliter observare, idem Varro in eodem libro scripsit, eosque a sole occaso ad solem iterum occidentem omne id medium tempus unum diem esse dicere.
Babylonios porro aliter; a sole enim exorto ad exortum eiusdem incipientem [*](insequentem, Damsté.) totum id spatium unius diei nomine appellare;
multos vero in terra Umbria unum et eundem diem esse dicere a meridie ad insequentem meridiem; quod quidem, inquit, nimis absurdum est. Nam qui Kalendis hora sexta apud Umbros natus est, dies eius natalis videri debebit et Kalendarum dimidiarum et qui est post Kalendas dies ante horam eius diei sextam.
Populum autem Romanum ita, uti Varro dixit, dies singulos adnumerare a media nocte ad mediam proximam, multis argumentis ostenditur.
Sacra sunt Romana partim diurna, alia nocturna, sed ea quae inter noctem fiunt diebus addicuntur, non noctibus;
quae igitur sex posterioribus noctis horis fiunt, eo die fieri dicuntur qui proximus eam noctem
inlucescit.