Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
quae igitur sex posterioribus noctis horis fiunt, eo die fieri dicuntur qui proximus eam noctem
inlucescit.Ad hoc ritus quoque et mos auspicandi eandem esse observationem docet; nam magistratus, quando uno die eis auspicandum est et id super quo auspicaverunt agendum, post [*](cum post, Puteanus; dum post, Damsté.) mediam noctem auspicantur et post meridiem sole magno agunt, [*](meridiem sole magno agunt, Hertz; meridiem solem agnum (sole magnum, V), ω; meridionalem solem agunt, Hosius.) auspicatique esse et egisse eodem die dicuntur.
Praeterea tribuni plebei, quos nullum diem Roma licet, cum post mediam noctem proficiscuntur et post primam facem ante mediam sequentem revertuntur, non videntur afuisse unum diem, quoniam, ante horam noctis sextam regressi, parte aliqua illius in urbe Roma sunt.
Q. [*](Q. added by ς, Macrob.) quoque Mucium iureconsultum dicere solitum legi, non esse usurpatam mulierem, quae, cum Kalendis Ianuariis apud virum matrimonii causa esse coepisset, ante diem IV. Kalendas Ianuarias sequentes isset;
non enim posse impleri trinoctium, quod abesse a viro usurpandi causa ex Duodecim Tabulis deberet, quoniam tertiae noctis posterioris sex horae alterius anni essent, qui inciperet ex Kalendis.
Istaec autem omnia de dierum temporibus et finibus ad observationem disciplinamque iuris antiqui pertinentia cum in libris veterum inveniremus, non dubitabamus quin Vergilius quoque id ipsum
ostenderit, non exposite atque aperte, sed, ut decuit poeticas res agentem, recondita et quasi operta veteris ritus significatione:
- Torquet (inquit) medios nox umida cursus
- Et me saevus equis oriens afflavit anhelis.
His enim versibus oblique, sicuti dixi, admonere voluit, diem quem Romani civilem appellaverunt a sexta noctis hora oriri.