Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Populum autem Romanum ita, uti Varro dixit, dies singulos adnumerare a media nocte ad mediam proximam, multis argumentis ostenditur.

Sacra sunt Romana partim diurna, alia nocturna, sed ea quae inter noctem fiunt diebus addicuntur, non noctibus;

quae igitur sex posterioribus noctis horis fiunt, eo die fieri dicuntur qui proximus eam noctem

inlucescit.

Ad hoc ritus quoque et mos auspicandi eandem esse observationem docet; nam magistratus, quando uno die eis auspicandum est et id super quo auspicaverunt agendum, post [*](cum post, Puteanus; dum post, Damsté.) mediam noctem auspicantur et post meridiem sole magno agunt, [*](meridiem sole magno agunt, Hertz; meridiem solem agnum (sole magnum, V), ω; meridionalem solem agunt, Hosius.) auspicatique esse et egisse eodem die dicuntur.