Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Babylonios porro aliter; a sole enim exorto ad exortum eiusdem incipientem [*](insequentem, Damsté.) totum id spatium unius diei nomine appellare;
multos vero in terra Umbria unum et eundem diem esse dicere a meridie ad insequentem meridiem; quod quidem, inquit, nimis absurdum est. Nam qui Kalendis hora sexta apud Umbros natus est, dies eius natalis videri debebit et Kalendarum dimidiarum et qui est post Kalendas dies ante horam eius diei sextam.
Populum autem Romanum ita, uti Varro dixit, dies singulos adnumerare a media nocte ad mediam proximam, multis argumentis ostenditur.
Sacra sunt Romana partim diurna, alia nocturna, sed ea quae inter noctem fiunt diebus addicuntur, non noctibus;