Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

non enim posse impleri trinoctium, quod abesse a viro usurpandi causa ex Duodecim Tabulis deberet, quoniam tertiae noctis posterioris sex horae alterius anni essent, qui inciperet ex Kalendis.

Istaec autem omnia de dierum temporibus et finibus ad observationem disciplinamque iuris antiqui pertinentia cum in libris veterum inveniremus, non dubitabamus quin Vergilius quoque id ipsum

ostenderit, non exposite atque aperte, sed, ut decuit poeticas res agentem, recondita et quasi operta veteris ritus significatione:

  1. Torquet (inquit) medios nox umida cursus
  2. Et me saevus equis oriens afflavit anhelis.

His enim versibus oblique, sicuti dixi, admonere voluit, diem quem Romani civilem appellaverunt a sexta noctis hora oriri.

De noscendis explorandisque Plauti comoediis, verae atque falsae nomine eius feruntur; atque inibi, quod Plautus in pistrino [*](in pistrinum (pistrino, ς), added in ς.) et Naevius in carcere fabulas scriptitarint.

VERUM esse comperior quod quosdam bene litteratos homines dicere audivi, qui plerasque Plauti comoedias curiose atque contente lectitarunt, non indicibus Aelii nec Sedigiti nec Claudii nec Aurelii nec Accii nec Manilii super his fabulis quae dicuntur ambiguae crediturum, sed ipsi Plauto moribusque ingeni atque linguae eius.