Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Tum Favorinus, ubi haec audivit, superstitiose, inquit, et nimis moleste atque odiose confabricatus commolitusque magis est originem vocabuli Gavius iste Bassus quam enarravit.
Nam si licet res dicere commenticias, cur non probabilius videatur ut accipiamus parcum ob eam causam dictum, quod pecuniam consumi atque impendi arceat et prohibeat, quasi pecuniarcus?
Quin potius, inquit, quod simplicius veriusque est, id dicimus? Parcus enim neque ab area, neque ab arcendo, sed ab eo, quod est parum et parvum, denominatus est.
Sermo quidam Favorini philosophi cum grammatico iactantiore factus in Socraticum modum; atque ibi in sermone dictum quibus verbis penus a Q. Scaevola definita sit; quodque eadem definitio culpata reprehensaque est.