Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

In quo ita scriptum fuit: Parcus composito vocabulo est dictus,

quasi par arcae, quando, sicut in area omnia reconduntur eiusque custodia servantur et continentur, ita homo tenax parvoque contentus omnia custodita et recondita habet, sicuti area. Quam ob causam parcus quasi pararcus est nominatus.

Tum Favorinus, ubi haec audivit, superstitiose, inquit, et nimis moleste atque odiose confabricatus commolitusque magis est originem vocabuli Gavius iste Bassus quam enarravit.

Nam si licet res dicere commenticias, cur non probabilius videatur ut accipiamus parcum ob eam causam dictum, quod pecuniam consumi atque impendi arceat et prohibeat, quasi pecuniarcus?

Quin potius, inquit, quod simplicius veriusque est, id dicimus? Parcus enim neque ab area, neque ab arcendo, sed ab eo, quod est parum et parvum, denominatus est.