Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Hoc significabat edictum quo nunc quoque consules, cum [*](consules qu(a)e cum, ω; c. usque cum, Mommsen.) senatores in curiam vocant, servandae consuetudinis causa tralaticio utuntur. Verba edicti haec sunt:

Senatores quibusque in senatu sententiam dicere licet.

Versum quoque Laberii. in quo id vocabulum positum est, notari iussimus, quem legimus in mimo qui Stricturae inscriptus est:

  1. Caput sine lingua pedari sententia est.

Hoc vocabulum a plerisque barbare dici animadvertimus; nam pro pedariis pedaneos appellant.

Qua ratione Gavius Bassus scripserit parcum hominem appellatum et quam esse eius vocabuli causam putarit; et contra, quem in modum quibusque verbis Favorinus hanc traditionem eius eluserit.