Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Nam et curulibus magistratibus functi, si [*](functi si, Scioppius; functis, ω; functi qui, ς.) nondum a
censoribus in senatum lecti erant, senatores non erant et, quia in postremis scripti erant, non rogabantur sententias sed, quas principes dixerant, in eas discedebant.Hoc significabat edictum quo nunc quoque consules, cum [*](consules qu(a)e cum, ω; c. usque cum, Mommsen.) senatores in curiam vocant, servandae consuetudinis causa tralaticio utuntur. Verba edicti haec sunt:
Senatores quibusque in senatu sententiam dicere licet.
Versum quoque Laberii. in quo id vocabulum positum est, notari iussimus, quem legimus in mimo qui Stricturae inscriptus est:
- Caput sine lingua pedari sententia est.