Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
M. autem Varro in Satira Menippea, quae Ἱπποκύων inscripta est, equites quosdam dicit pedarios appellatos, videturque eos significare qui, nondum a censoribus in senatum lecti, senatores quidem non erant, sed quia honoribus populi usi erant, in senatum veniebant et sententiae ius habebant.
Nam et curulibus magistratibus functi, si [*](functi si, Scioppius; functis, ω; functi qui, ς.) nondum a
censoribus in senatum lecti erant, senatores non erant et, quia in postremis scripti erant, non rogabantur sententias sed, quas principes dixerant, in eas discedebant.Hoc significabat edictum quo nunc quoque consules, cum [*](consules qu(a)e cum, ω; c. usque cum, Mommsen.) senatores in curiam vocant, servandae consuetudinis causa tralaticio utuntur. Verba edicti haec sunt:
Senatores quibusque in senatu sententiam dicere licet.