Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
rem Caecilium non inconsiderate dixisse neque temere a Menandro atque a multorum opinionibus descivisse, M. Varro uti credamus facit.
Nam mense nonnumquam octavo editum esse partum in libro quarto decimo Rerum Divinarum scriptum reliquit; quo in libro etiam undecimo mense aliquando nasci posse hominem dicit, eiusque sententiae tam de octavo quam de undecimo mense Aristotelem auctorem laudat.
Sed huius de mense octavo dissensionis
causa cognosci potest in libro Hippocratis qui inscriptus est Περὶ Τροφῆς, ex quo libro verba haec sunt: Ἔστιν δὲ καὶ οὐκ ἔστιν τὰ ὀκτάμηνα.Id tam obscure atque praecise et [*](et, added by Otho.) tamquam adverse dictum Sabinus medicus, qui Hippocratem commodissime commentatus est, verbis his [*](his, added by Hertz.) enarravit: Ἔστιν μέν, φαινόμενα ὡς ζῶα μετὰ τὴν ἔκτρωσιν· οὐκ ἔστιν δέ, θνήσκοντα μετὰ ταῦτα· καὶ ἔστιν οὖν καὶ οὐκ ἔστιν, φαντασίᾳ μὲν παραυτίκα ὄντα, δυνάμει δὲ οὐκέτι.