Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Id cum ego ad complures grammaticos attulissem, partim eorum disputabant Homeri quoque aetate, sicuti Romuli, annum fuisse non duodecim mensium, sed decem; alii convenisse Neptuno maiestatique eius dicebant, ut longiori tempore fetus ex eo grandesceret;

alii alia quaedam nugalia. Sed Favorinus mihi ait περιπλομένου ἐνιαυτοῦ non confecto esse anno, sed adfecto.

In qua re verbo usus est non vulgariae significationis.

Adfecta enim, sicuti Marcus Cicero et veterum elegantissimi locuti sunt, ea proprie dicebantur quae non ad finem ipsum, sed proxime finem progressa deductave erant. Hoc verbum ad hanc sententiam Cicero in hac [*](oratione, ς; hoc, ω.) fecit, [*](fuit, R. V.) quam dixit De Provinciis Consularibus.

Hippocrates autem in eo libro de quo supra scripsi, cum et numerum dierum quibus conceptum in utero coagulum conformatur, et tempus ipsius partionis nono aut decimo mense definisset neque id tamen semper eadem esse fini dixisset, sed alias ocius fieri, alias serius, hisce ad postremum verbis usus est: Γίνεται δὲ ἐν τούτοις καὶ πλείω καὶ ἐλάσσω καὶ ὅλον καὶ κατὰ μέρος· οὐ πολλὸν δὲ καὶ πλείω πλείω καὶ ἐλάσσω ἐλάσσω. Quibus verbis significat, quod

aliquando ocius fieret, non multo tamen fieri ocius, neque quod serius, multo serius.