Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quod si ita neque ultra decimum mensem fetura mulierum protolli potest, quaeri oportet cur Homerus scripserit, Neptunum dixisse puellae a se recens compressae:

  1. Χαῖρε γυνὴ φιλότητι· περιπλομένου δʼ ἐνιαυτοῦ
  2. Τέξεις ἀγλαὰ τέκνʼ, ἐπεὶ οὐκ ἀποφώλιοι εὐναὶ
  3. Ἀθανάτων.

Id cum ego ad complures grammaticos attulissem, partim eorum disputabant Homeri quoque aetate, sicuti Romuli, annum fuisse non duodecim mensium, sed decem; alii convenisse Neptuno maiestatique eius dicebant, ut longiori tempore fetus ex eo grandesceret;

alii alia quaedam nugalia. Sed Favorinus mihi ait περιπλομένου ἐνιαυτοῦ non confecto esse anno, sed adfecto.

In qua re verbo usus est non vulgariae significationis.