Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Cum igitur partem dimidiam libri legisse volumus dicere aut partem dimidiam fabulae audisse, si dimidiam fabulam aut dimidium librum dicimus, peccamus; totum enim ipsum quod dimidiatum atque divisum est dimidium dicis.
Itaque Lucilius eadem secutus:
et alio loco:
- Uno oculo (inquit) pedibusque duobus dimidiatus Ut porcus,
- Quidni? et scruta quidem ut vendat scrutarius laudat,
- Praefractam strigilem, soleam inprobus dimidiatam.
Iam in vicesimo manifestius dimidiam horam dicere studiose fugit, sed pro dimidia dimidium ponit in hisce versibus:
Nam cum obvium proximumque esset dicere:
- Tempestate sua atque eodem uno tempore, et horae
- Dimidio et tribus confectis dumtaxat—eandem
- Ad quartam.
dimidia et tribus confectis, vigilate atque attente verbum non probum vitavit.
Per quod satis apparet ne horam quidem dimidiam recte dici, sed vel dimidiatam horam vel dimidiam partem horae.