Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Omnis autem disputationis eius, quam subtiliter quidem, sed explicat, summa haec est: dimidiatum est quasi dismediatum et in partis duas pares divisum,
dimidiatum ergo nisi ipsum quod divisum est dici haut convenit;
dimidium vero est, non quod ipsum est, sed quae ex dimidiato pars altera est.
Cum igitur partem dimidiam libri legisse volumus dicere aut partem dimidiam fabulae audisse, si dimidiam fabulam aut dimidium librum dicimus, peccamus; totum enim ipsum quod dimidiatum atque divisum est dimidium dicis.
Itaque Lucilius eadem secutus:
et alio loco:
- Uno oculo (inquit) pedibusque duobus dimidiatus Ut porcus,
- Quidni? et scruta quidem ut vendat scrutarius laudat,
- Praefractam strigilem, soleam inprobus dimidiatam.