Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

SUPER aetate Homeri atque Hesiodi non consentitur.

Alii Homerum quam Hesiodum maiorem natu fuisse scripserunt, in quis Philochorus et Xenophanes, alii minorem, in quis L. Accius poeta et Ephorus historiae scriptor.

M. autem Varro in primo De Imaginibus, uter prior sit natus parum constare dicit, sed non esse dubium quin aliquo tempore eodem vixerint, idque ex epigrammate ostendi quod in tripode scriptum est, qui in monte Helicone ab Hesiodo positus traditur.

Accius autem in primo Didascalico levibus admodum argumentis utitur, per quae ostendi putat, Hesiodum natu priorem: