Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Pericula quoque vitae fortunarumque omnium, quae climacteras Chaldaei appellant, gravissimos quosque fieri septenarios.
Praeter hoc, modum esse dicit summum adolescendi humani corporis septem pedes.
Quod esse magis verum arbitramur quam quod Herodotus, homo fabulator, in primo Historiarum inventum esse sub terra scripsit Oresti corpus cubita longitudinis habens septem, quae faciunt pedes duodecim et quadrantem, nisi si, ut Homerus opinatus est, vastiora prolixioraque fuerunt corpora hominum antiquiorum et nunc, quasi iam mundo senescente, rerum atque hominum decrementa sunt.
Dentes
quoque et in septem mensibus primis et septenos ex utraque parte gigni ait et cadere annis septimis et genuinos adnasci annis fere bis septenis.Venas etiam in hominibus, vel potius arterias, medicos musicos dicere ait numero moveri septenario, quod ipsi appellant τὴν διὰ τεσσάρων συμφωνίαν, quae fit in collatione quaternarii numeri.
Discrimina etiam periculorum in morbis maiore vi fieri putat in diebus qui conficiuntur ex numero septenario, eosque dies omnium maxime, ita ut medici appellant, κρισίμους videri [*](videri, ς; cui videri, ω.) primam hebdomadam et secundam et tertiam.
Neque non id etiam sumit ad vim facultatesque eius numeri augendas, quod, quibus inedia mori consilium est, septimo die mortem oppetunt.
Haec Varro de numero septenario scripsit admodum conquisite. Sed alia quoque ibidem congerit frigidiuscula: veluti septem opera esse in orbe terrae miranda et sapientes item veteres septem fuisse et curricula ludorum circensium sollemnia septem esse et ad oppugnandas Thebas duces septem delectos.
Tum ibi addit, se quoque iam duodecimam annorum hebdomadam ingressum esse et ad eum diem septuaginta hebdomadas librorum conscripsisse, ex quibus aliquammultos, cum proscriptus esset, direptis bibliothecis suis non comparuisse.
Quibus et quam frivolis argumentis Accius in Didascalicis utatur, quibus docere nititur Hesiodum esse quam Homerum natu antiquiorem.
SUPER aetate Homeri atque Hesiodi non consentitur.
Alii Homerum quam Hesiodum maiorem natu fuisse scripserunt, in quis Philochorus et Xenophanes, alii minorem, in quis L. Accius poeta et Ephorus historiae scriptor.
M. autem Varro in primo De Imaginibus, uter prior sit natus parum constare dicit, sed non esse dubium quin aliquo tempore eodem vixerint, idque ex epigrammate ostendi quod in tripode scriptum est, qui in monte Helicone ab Hesiodo positus traditur.
Accius autem in primo Didascalico levibus admodum argumentis utitur, per quae ostendi putat, Hesiodum natu priorem:
Quod Homerus, inquit, cum in principio carminis Achillem esse filium Pelei diceret, quis esset Peleus non addidit; quam rem procul, inquit, dubio dixisset, nisi ab Hesiodo iam dictum videret. De Cyclope itidem, inquit, vel maxime quod unoculus fuit, rem tam insignem non praeterisset, nisi aeque prioris Hesiodi carminibus invulgatum esset.
De patria quoque Homeri multo maxime dissensum est. Alii Colophonium, alii Smyrnaeum, sunt
qui Atheniensem, sunt etiam qui Aegyptium fuisse dicant, Aristoteles tradidit ex insula Io.M. Varro in libro De Imaginibus primo Homeri imagini epigramma hoc apposuit.
- Capélla Homeri candida haec tumulum índicat,
- Quod hac mórtuo faciúnt sacra.
Largum atque avidum bibendi a P. Nigidio, doctissimo viro, nova et prope absurda vocabuli figura bibosum dictum.
BIBENDI avidum P. Nigidius in Commentariis bibacem et bibosum dicit.
Bibacem ego, ut edacem, a plerisque aliis dictum lego; bibosum dictum nondum etiam usquam repperi nisi apud Laberium, neque aliud est quod simili inclinatu dicatur.