Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Is quoque a Favorino rogatus ecquid haberet super ea re dicere, huiuscemodi verbis usus est:
Quorum, inquit, avaritia mentem [*](mentem, supplied by Dziatzko; avaritiam tenuit (ienuit, V; avaritia intenuit, R), ω.) tenuit et corrupit quique sese quaerundae undique pecuniae dediderunt, eos plerosque tali genere vitae occupatos videmus, ut sicuti alia in his omnia prae pecunia, ita labor quoque virilis exercendique corporis studium relictui sit.
Negotiis enim se plerumque umbraticis et sellulariis quaestibus intentos habent, in quibus omnis eorum vigor animi corporisque elanguescit et, quod Sallustius ait, effeminatur.
Tum Favorinus legi denuo verba eadem Sallustii iubet atque, ubi lecta sunt, Quid igitur, inquit, dicimus, quod multos videre est pecuniae cupidos et eosdem tamen corpore esse vegeto ac valenti?