Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Vix ego haec dixeram cunctabundus, atque inibi quispiam de sectatoribus Favorini, qui videbatur esse
in litteris veterator, Valerium, inquit, Probum audivi haec dicere: usum esse Sallustium circumlocutione quadam poetica et, cum dicere vellet hominem avaritia corrumpi, corpus et animum dixisse, quae duae res hominem demonstrarent; namque homo ex anima et corpore est.Numquam, inquit Favorinus, quod equidem scio, tam inportuna tamque audaci argutia fuit noster Probus, ut Sallustium, vel subtilissimum brevitatis artificem, periphrasis poetarum facere diceret.