Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Id etiam, inquit, multo mirandum est magis, quod apud Plutarchum in quarto In Hesiodum Commentario legi: Cepetum revirescit et congerminat decedente luna, contra autem inarescit adolescente. Eam causam esse dicunt sacerdotes Aegyptii, cur Pelusiotae cepe non edint, quia solum olerum omnium contra lunae augmenta atque damna vices minuendi et augendi habeat contrarias.
Qualibus verbis delectari solitus sit Antonius Iulianus, positis in Cn. [*](Cn quam added by L. Müller.) Matii; et quid M. Cato in oratione quam scripsit de innocentia sua, ita dictitat: numquam a populo .
Delectari mulcerique aures suas dicebat Antonius Iulianus figmentis verborum novis Cn. Matii, hominis eruditi,
qualia haec quoque essent, quae scripta ab eo in Mimiambis memorabat:
Item id quoque iucunde lepideque fictum dictitabat:
- Sinuque amicam refice frigidam caldo,
- Columbulatim labra conserens labris.
- Iam tonsiles tapetes ebrii fuco,
- Quos concha purpura imbuens venenavit --- [*](Something is lacking, as the chapter-heading shows.)