Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quaesitum atque tractatum utrumn siet rectius dicere habeo curam vestri, an vestrum.

PERCONTABAR Apollinarem Sulpicium, cum eum Romae adulescentulus sectarer, qua ratione diceretur habeo curam vestri aut misereor vestri et iste casus vestri eo in loco quem videretur habere casum rectum.

Is hic mihi ita respondit: Quaeris, inquit, ex me, quod mihi quoque est iamdiu in perpetua quaestione. Videtur enim non vestri oportere dici, sed vestrum, sicuti Graeci locuntur: ἐπιμελοῦμαι ὑμῶν, κήδομαι ὑμῶν, in quo loco ὑμῶν aptius vestrum dicitur quam vestri et habet casum nominandi, quem tu rectum appellasti, vos. [*](vos added by Hertz.)