Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Dubium porro, inquit, non est, quin eodem haec omnia casu dicantur: nostri paenitet, [*](nostri paenitet added by Skutsch.) nostri oblitus est, nostri misertus est, quo dicitur: mei paenitet, mei misertus est, mei oblitus est.

Mei autem casus interrogandi est, quem genetivum grammatici vocant, et ab eo declinatur, quod est ego; huius deinde plurativum est nos. Tui aeque declinatur ab eo, quod est tu; huius itidem plurativum est vos.

Sic namque Plautus declinavit in in hisce versibus:

  1. Si ex té tacente fíeri possem cértior,
  2. Ere, quaé miseriae té tam misere mácerent,
  3. Duorúm labori ego hóminum parsissém lubens:
  4. Mei té rogandi et tís [*](tui tis γ.) respondendí mihi.
Mei enim Plautus hoc in loco non ab eo dixit, quod est meus, sed ab eo, quod est ego.