Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Dubium porro, inquit, non est, quin eodem haec omnia casu dicantur: nostri paenitet, [*](nostri paenitet added by Skutsch.) nostri oblitus est, nostri misertus est, quo dicitur: mei paenitet, mei misertus est, mei oblitus est.
Mei autem casus interrogandi est, quem genetivum grammatici vocant, et ab eo declinatur, quod est ego; huius deinde plurativum est nos. Tui aeque declinatur ab eo, quod est tu; huius itidem plurativum est vos.
Sic namque Plautus declinavit in in hisce versibus:
Mei enim Plautus hoc in loco non ab eo dixit, quod est meus, sed ab eo, quod est ego.
- Si ex té tacente fíeri possem cértior,
- Ere, quaé miseriae té tam misere mácerent,
- Duorúm labori ego hóminum parsissém lubens:
- Mei té rogandi et tís [*](tui tis γ.) respondendí mihi.
Itaque si dicere velis patrem mei pro patrem meum, quo Graeci modo τὸν πατέρα μου dicunt, inusitate quidem, sed recte profecto eaque ratione dices, qua Plautus dixit labori mei pro labori meo.