Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Libros quoque suos, earum omnium rerum conmentarios, seorsum divisit, ut alii exoterici dicerentur, partim acroatici.
Eos libros generis acroatici cum in vulgus ab eo editos rex Alexander cognovisset atque ea tempestate armis exercitam [*](exercitam, Carrio (cf. Plaut. Epid. 529, Skutsch); exercitum, ω.) omnem prope Asiam teneret regemque ipsum Darium proeliis et victoriis urgeret, in illis tamen tantis negotiis litteras ad Aristotelem misit, non eum recte fecisse, quod disciplinas acroaticas, quibus ab eo ipse eruditus
foret, libris foras editis involgasset:Nam qua, inquit, alia re praestare ceteris poterimus, si ea quae ex te omnium prosus fient communia? Quippe ego doctrina anteire malim quam copiis atque opulentiis.