Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Hoc ego verbum ξυνετοὶ γὰρ εἰσιν quaerens uno itidem verbo dicere, aliud non repperi quam quod est scriptum a M. Catone in sexta Origine: Itaque ego, inquit, cognobiliorem cognitionem esse arbitror.

Quaesitum atque tractatum utrumn siet rectius dicere habeo curam vestri, an vestrum.

PERCONTABAR Apollinarem Sulpicium, cum eum Romae adulescentulus sectarer, qua ratione diceretur habeo curam vestri aut misereor vestri et iste casus vestri eo in loco quem videretur habere casum rectum.

Is hic mihi ita respondit: Quaeris, inquit, ex me, quod mihi quoque est iamdiu in perpetua quaestione. Videtur enim non vestri oportere dici, sed vestrum, sicuti Graeci locuntur: ἐπιμελοῦμαι ὑμῶν, κήδομαι ὑμῶν, in quo loco ὑμῶν aptius vestrum dicitur quam vestri et habet casum nominandi, quem tu rectum appellasti, vos. [*](vos added by Hertz.)

Invenio tamen, inquit, non paucis in locis nostri atque vestri dictum, non nostrum aut vestrum. L. Sulla Rerum Gestarum libro secundo: Quod si fieri potest, ut etiam nunc nostri vobis in mentem veniat, nosque magis dignos creditis quibus civibus quam hostibus utamini quique pro vobis potius quam contra vos pugnemus, neque nostro neque maiorum nostrorum inmmerito [*](immerito, Madvig; nerito, ω.) nobis id continget.

Terentius in Phormione:

  1. Ita plérique ingenió sumus omnes, nóstri nosmet paénitet.

Afranius in togata:

  1. Nescío qui nostri míseritust tandém deus.