Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Sicinnium enim genus veteris saltationis fuit. Saltabundi autem canebant, quae nunc stantes canunt.
Posuit hoc verbum L. Accius poeta in Pragmaticis appellarique sicinnistas ait nebuloso nomine, credo propterea nebuloso, quod, sicinnium cur diceretur, obscurum esset.
Artificum scaenicorum studium amoremque inhonestum probrosumque esse; et super ea re verba Aristotelis philosophi adscripta.
COMOEDOS quispiam et tragoedos et tibicines dives adulescens, Tauri philosophi discipulus, ut [*](ut added by Vogel.) liberos homines in deliciis atque in delectamentis habebat.