Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

SITICINES scriptum est in oratione M. Catonis, quae scribitur Ne Imperium sit Veteri, ubi Nouus Venerit. Siticines, intuit, et liticines et tubicines.

Sed Caesellius Vindex in Conmentariis Lectionum Antiquarum scire quidem se ait, liticines lituo cantare et tubicines tuba; quid istuc autem sit, quo siticines cantant, homo ingenuae veritatis scire sese negat.

Nos autem in Capitonis Atei Coniectaneis invenimus, siticines appellatos qui apud sitos canere soliti essent, hoc est vita functos et sepultos, eosque habuisse proprium genus tubae, qua canerent, a ceterorum tubicinum differens.

Quam ob causam L. Accius poeta in Pragmaticis sicinnistas nebuloso nomine esse dixerit.

Quos sicinistas vulgus dicit, qui rectius locuti sunt,sicinnistas littera n gemina dixerunt.

Sicinnium enim genus veteris saltationis fuit. Saltabundi autem canebant, quae nunc stantes canunt.