Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Usus consilio sum magistri, quod docere ipse debuerat a quo discerem praetermonstrantis. Itaque id quod ex iureconsultis quodque ex libris eorum didici inferendum his commentariis existimavi, quoniam in medio rerum et hominum vitam qui colunt ignorare non oportet verba actionum civilium celebriora.
Manum conserere--- Nam de qua re disceptatur in in re [*](in iure in re, Hertz; in iure, N; in re, early editors.) praesenti, sive ager sive quid aliud est, cum adversario simul manu prendere et in ea re sollemnibus verbis vindicare, id est vindicia.
Correptio manus in re atque in loco praesenti apud praetorem ex Duodecim Tabulis fiebat, in quibus ita scriptum est: Si qui in iure manum conserunt.
Sed postquam praetores, propagatis Italiae finibus, satis iurisdictionis [*](satis iurisdictionis, Karlowa; datis iur., MSS.) negotiis occupati, proficisci vindiciarum dicendarum causa ad [*](ad added by Oiselius; in, Carrio.)
longinquas res gravabantur, institutum est contra Duodecim Tabulas tacito consensus, ut litigantes non in iure apud praetorem manum consererent, sed ex iure manum consertum vocarent, id est alter alterum ex iure ad conserendam manum in rem de qua ageretur vocaret atque profecti simul in agrum de quo litigabatur, terrae aliquid ex eo, uti unam glebam, in ius in urbem ad praetorem deferrent et in ea gleba, tamquam in toto agro, vindicarent.Idcirco Ennius significare volens gestum, [*](volens gestum, Huschke; volens bellum, N.) non, ut ad praetorem solitum est, legitimis actionibus neque ex iure manum consertum, sed bello ferroque et vera vi atque rem repeti dixit; [*](rem dixit added by Boot.) quod videtur dixisse, conferens vim illam civilem et festucariam, quae verbo diceretur, non quae manu fieret, cum vi bellica et cruenta.
Quid sit sculuae verbum positum apud M. Varronem.
P. LAVINI liber est non incuriose factus. Is inscriptus est De Sordidis.
In eo scripsit sculnam vulgo dici, quasi seculnam; quem qui elegantius, inquit, loquuntur sequestrem appellant.
Utrumque vocabulum a sequendo factum est, quod qui electus sit utraque pars fidem
sequatur.Sculnam autem scriptum esse in Logistorico M. Varronis, qui inscribitur Catus, idem Lavinius in eodem libro admonet.
Sed quod apud sequestrem depositum erat, sequestro positum per adverbium dicebant. Cato De Ptolomaeo contra Thermum:Per deos immortalis, nolite vos atque ---