Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Cum hos ego versus Ennianos dixissem, Credo, inquit grammaticus, iam tibi. Sed tu velim credas mihi, Quintum Ennium didicisse hoc non ex poeticae litteris, set ex iuris aliquo perito. Eas igitur tu quoque, inquit, et discas unde Ennius didicit.
Usus consilio sum magistri, quod docere ipse debuerat a quo discerem praetermonstrantis. Itaque id quod ex iureconsultis quodque ex libris eorum didici inferendum his commentariis existimavi, quoniam in medio rerum et hominum vitam qui colunt ignorare non oportet verba actionum civilium celebriora.
Manum conserere--- Nam de qua re disceptatur in in re [*](in iure in re, Hertz; in iure, N; in re, early editors.) praesenti, sive ager sive quid aliud est, cum adversario simul manu prendere et in ea re sollemnibus verbis vindicare, id est vindicia.