Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Ex Ennio ergo, inquam, est, magister, quod quaero.
Ennius enim verbis hisce usus est. Cumque ille demiratus aliena haec esse a poetis et haud usquam inveniri in carminibus Ennii diceret, ego hos versus ex octavo Annali absentes dixi, nam forte eos tamquam insigniter praeter alios factos
- Pellitur [*](Tollitur, Cic. pro Mur. 30.) e medio sapientia, vi geritur res;
- Spernitur orator bonus, horridus miles amatur.
- Haut doctis dictis certantes nec maledictis,
- Miscent inter sese inimicitiam agitantes.
- Non ex iure manum [*](manum, Cic. Fam. vii. 13. 2 and some MSS. of pro Mur. 30; manu, ω.) consertum, sed magis ferro
- Rem [*](rem, Cic.; rei, ω.) repetunt regnumque petunt, vadunt solida vi.
Cum hos ego versus Ennianos dixissem, Credo, inquit grammaticus, iam tibi. Sed tu velim credas mihi, Quintum Ennium didicisse hoc non ex poeticae litteris, set ex iuris aliquo perito. Eas igitur tu quoque, inquit, et discas unde Ennius didicit.