Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Haec taliaque alia ubi Sextus Caecilius, omnibus qui aderant, ipso quoque Favorino adprobante atque laudante, disseruit, nuntiatum est Caesarem iam salutari, et separati sumus.
Vocabulum siticinum in M. Catonis oratione quid significet.
SITICINES scriptum est in oratione M. Catonis, quae scribitur Ne Imperium sit Veteri, ubi Nouus Venerit. Siticines, intuit, et liticines et tubicines.
Sed Caesellius Vindex in Conmentariis Lectionum Antiquarum scire quidem se ait, liticines lituo cantare et tubicines tuba; quid istuc autem sit, quo siticines cantant, homo ingenuae veritatis scire sese negat.