Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Eas leges cum Sex. Caecilius, inquisitis exploratisque multarum urbium legibus, eleganti atque absoluta brevitate verborum scriptas diceret, Sit, [*](sit, Beroaldus; sed, ω.) inquit, hoc Favorinus, in pleraque earum legum parte ita uti dicis; non enim minus cupide tabulas istas legi quam illos duodecim libros Platonis De Legibus. Sed quaedam istic esse animadvertuntur aut obscurissima aut durissima [*](aut durissima, added by J. Gronov.) aut lenia contra nimis et remissa aut nequaquam ita, ut scriptum est, consistentia.

Obscuritates, inquit Sex.

Caecilius, non adsignemus culpae scribentium, sed inscitiae non adsequentium, quamquam hi quoque ipsi, qui quae sunt minus percipiunt culpa vacant.

Nam longa aetas verba atque mores veteres oblitteravit, quibus verbis moribusque sententia legum conprehensa est. Trecentesimo quoque anno post Romam conditam tabulae conpositae scriptaeque sunt, a quo tempore ad hunc diem anni esse non longe minus sescenti [*](sexcenti, J. F. Gronov; septingenti, ω.) videntur.

Dure autem scriptum esse in istis legibus quid existimari potest? nisi duram esse putas, quae iudicem arbitrumve iure datum, qui ob rem iudicandam [*](iudicandam, Scioppius (cf. Quint. v. 10. 87; Tac. Ann. iv. 31; etc.); dicendam, ω. Heracus suggests that we have a fusion of ob rein iudicandam and ob ius dicendum or ob falsum testiinonium dicendum.) pecuniam accepisse convictus est, capite poenitur aut quae manifestum ei cui furtum factum est in servitutem tradit, nocturnum autem furem ius occidendi tribuit.