Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sed iniurias atrociores, ut de osse fracto, non liberis modo, verum etiam servis factas, inpensiore damno vindicaverunt, quibusdam autem iniuriis talionem quoque adposuerunt.

Quam quidem tu talionem, vir optime, iniquius paulo insectatus es ac ne consistere quidem dixisti lepida quadam sollertia verborum, quoniam talioni par non sit talio neque rumpi membrum facile possit ad alterius rupturae, ut ais tu, aequilibrium.

Verumst, mi Favorine, talionem parissimam fieri difficillime. Sed decemviri minuere atque extinguere volentes huiuscemodi violentiam pulsandi atque laedendi talione, eo quoque metu coercendos esse

homines putaverunt neque eius qui membrum alteri rupisset et pacisci tamen de talione redimenda nollet tantam esse habendam rationem arbitrati sunt, ut an prudens inprudensne rupisset spectandum putarent aut talionem in eo vel ad amussim aequiperarent vel in librili perpenderent; sed potius eundem animum eundemque impetum in eadem parte corporis rumpenda, non eundem quoque casum exigi voluerunt, quoniam modus voluntatis praestari posset, casus ictus non posset.

Quod si ita est ut dico, et ut ipse aequitatis habitus demonstrat, taliones illae tuae reciprocae argutiores profecto quam veriores fuerunt.