Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quid salubrius visum est rogatione illa Stolonis iugerum de numero praefinito? Quid utilius plebisscito Voconio de coercendis mulierum hereditatibus? Quid tam necessarium existimatum est propulsandae civium luxuriae quam lex Licinia

et Fannia aliaeque item leges sumptuariae? Omnia tamen haec oblitterata et operta sunt civitatis opulentia quasi quibusdam fluctibus exaestuantis.

Sed cur tibi esse visa est inhumana lex omnium mea quidem sententia humanissima, quae iumentum dari iubet aegro aut seni in ius vocato?

Verba sunt haec de lege Si in ius vocat: Si morbus aevitasve vitium escit, qui in ius vocabit iumentum dato; si nolet,

arceram ne sternito. An tu forte morbum appellari hic putas aegrotationem graver cum febri rapida et quercera, iumentumque dici pecus aliquod unicum tergo vehens? ac propterea minus fuisse humanum existumas aegrotum domi suae cubantem iumento inpositum in ius rapi?

Hoc, mi Favorine, nequaquam ita est. Nam morbus in lege ista non febriculosus neque nimium gravis, sed vitium aliquod inbecillitatis atque invalentiae demonstratur, non periculum vitae ostenditur. Ceteroqui morbum vehementiorem, vim graviter nocendi habenten, legum istarum scriptores alio in loco, non per se morbum, sed morbum sonticum appellant.

Iumentum quoque non id solum significat quod nunc dicitur, sed vectabulum etiam quod a iunctis pecoribus trahebatur; veteres [*](veteres enim, ς.) nostri iumentum. a iungendo dixerunt.