Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Tum Sex. Caecilius amplexus utraque manu Favorinum, Tu es, inquit, unus profecto in nostra non Graecae modo, sed Romanae quoque rei peritissimus. Quis enim philosophorum disciplinae suae leges tam scite atque docte callet quam leges tu nostras decemvirales percalluisti?
Sed, quaeso tecum tamen, degrediare curriculis istis disputationum vestrarum academicis omissoque studio, quicquid lubitum est arguendi tuendique, consideres gravius sint ea quae reprehendisti,
nec ideo contemnas legum istarum antiquitates, quod plerisque ipse [*](ipse, Hosius; ipsis, w; ipsus, Boot.) iam populus Romanus uti desiverit. Non enim profecto ignoras legum et medellas pro moribus et pro rerum publicarum generibus ac pro utilitatum praesentium rationibus proque vitiorum quibus medendum est fervoribus mutari atque flecti neque uno statu consistere, quin, ut facies caeli et maris, ita rerum atque fortunae tempestatibus varientur.