Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Quod vero dixi videri quaedam esse inpendio molliora, nonne tibi quoque videtur nimis esse dilutum quod ita de iniuria poenienda scriptum est: Si iniuriam alteri faxsit, viginti quinque aeris poenae sunto? Quis enim erit tam inops, quem ab iniuriae faciendae libidine viginti quinque asses deterreant?
Itaque cum eam legem Labeo quoque [*](Labeo quoque, Huschke; cum Labeo q., δΝΟ; cum (tum, π) quoque Labeo, πΧ.) vester in libris, quos Ad Duodecimn Tabulas conscripsit, non probaret: Quidam, [*](quidam added by Carrio; various other suggestions for partly filling the lacuna before inquit have been made.) inquit, L. Veratius fuit egregie homo inprobus atque inmani vecordia. Is pro delectamento habebat, os hominis liberi manus suae palma verberare. Eum servus sequebatur ferens crumenam plenam assium; ut quemque depalmaverat, numerari statim secundum Duodecim Tabulas quinque et viginti asses iubebat. Propterea,
inquit, praetores postea hanc abolescere et relinqui censuerunt iniuriisque aestumandis recuperatores se daturos edixerunt.Nonnulla autem in istis legibus ne consistere quidem, sicuti dixi, visa sunt, velut illa lex talionis, cuius verba, nisi memoria me fallit, haec sunt: Si merbrum rupit, ni cum e pacto, talio esto.
Praeter enim acerbitatem ne procedere quoque executio iustae talionis potest. Nam cui membrum ab alio ruptum est, si ipsi itidem rumpere per talionem velit, quaero, an efficere possit rumpendi pariter membri aequilibrium? In qua re primum ea difficultas est inexplicabilis.
Quid si [*](quid si, Q2; qui si, πΖ; quis in, O; quis vi, Q; qui sin, N; quis, X.) membrum, inquit, alteri inprudens ruperit? Quod enim inprudentia factum est, retaliari per inprudentiam debet. Ictus quippe fortuitus et consultus non cadunt sub eiusdem talionis similitudinem. Quonam igitur modo inprudentem poterit imitari, qui in exequenda talione non licentiae ius habet, sed inprudentiae?
Sed et si prudens ruperit, nequaquam patietur aut altius se laedi aut latius. Quod libra atque mensura caveri possit, non reperio.
Quin etiam, si quid plus erit aliterve conmissum, res fiet ridiculae atrocitatis, ut contraria actio talionis oriatur et adolescat infinita quaedam reciprocatio talionum.