Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Aput Platonem quoque multis in locis reperias synlogismos, repudiate conversoque ordine isto qui in docendo traditur, cum eleganti quadam reprehensionis contemptione positos esse.

Quod idem Plutarchus evidenti calumnia verbum ab Epicuro dictum insectatus sit.

IN eodem libro idem Plutarchus eundem Epicurum reprehendit, quod verbo usus sit parum proprio et alienae significationis.

Ita enim scripsit Epicurus: Ὅρος τοῦ μεγέθους τῶν ἡδονῶν ἡ παντὸς τοῦ ἀλγοῦντος ὑπεξαίρεσις. Non, inquit, παντὸς τοῦ ἀλγοῦντος,

sed παντὸς τοῦ ἀλγεινοῦ dicere oportuit;

detractio enim significandi est doloris, non, inquit, dolentis.

Nimis minute ac prope etiam subfrigide Plutarchus