Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Omnia, quae in rebus humanis fiunt, ita ut docti censuerunt, aut honesta sunt aut turpia.
Quae sua vi recta aut honesta sunt, ut fidem colere, patriam defendere, ut amicos diligere, ea fieri oportet, sive imperet pater sive non imperet;
sed quae his contraria quaeque turpia, omnino iniqua sunt, ea ne si imperet quidem.
Quae vero in medio sunt et a Graecis tum, μέσα tum ἀδιάφορα appellantur, ut in militiam ire, rus colere, honores capessere, causas defendere, uxorem ducere, ut iussum proficisci, ut accersitum venire, quoniam et haec et his similia per sese ipsa neque honesta sunt neque turpia, sed proinde ut a nobis aguntur, ita ipsis actionibus aut probanda fiunt aut reprehendenda: propterea in eiusmodi omnium rerum generibus patri parendum esse censent, veluti si uxorem ducere imperet aut causas pro reis dicere.
Quod enim utrumque in genere ipso per sese neque honestum neque turpe est, idcirco, si pater iubeat, obsequendum est.
Sed enim si imperet uxorem ducere infamem,
propudiosam, criminosam, aut pro reo Catilina aliquo aut Tubulo aut P. Clodio causam dicere, non scilicet parendum, quoniam accedente aliquo turpitudinis numero desinunt esse per sese haec media atque indifferentia.Non ergo integra est propositio dicentium aut honesta sunt, quae imperat pater, aut turpia, neque ὑγιὲς et νόμιμον διεζευγμένον videri potest. Deest enim diiunctioni isti tertium: aut neque honesta sunt neque turpia. Quod si additur, non potest ita concludi: numquam est igitur patri parendum.