Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
ostendemus, frivola et inanis est—neque autem illa quam primo in loco diximus vera et proba videri potest, omnia esse quae pater iusserit parendum. Quid enim?
si proditionem patriae, si matris necem, si alia quaedam imperabit [*](imperabi, A; imperavit, ω.) turpia aut impia?
Media
igitur sententia optima atque tutissima visa est, quaedam esse parendum, quaedam non obsequendum.Sed ea tamen, quae obsequi non oportet, leniter et verecunde ac sine detestatione nimia sineque obprobratione acerba reprehensionis declinanda sensim et relinquenda esse dicunt quam respuenda.
Conclusio vero illa qua colligitur, sicuti supra dictum est, nihil patri parendum, inperfecta est refutarique ac dilui sic potest: