Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

In Verrem:Quae ab isto sic spoliata atque direpta est, non ut ab hoste aliquo, qui tamen in bello religionem et consuetudinis iura retineret, sed ut a barbaris praedonibus vexata esse videatur.

De inlaudato autem duo videntur responderi posse. Unum est eiusmodi: Nemo quisquam

efflictis [*](efflictis. Macr. vi. 712.; effi(c)tis, ω.; efferis, ς) est moribus quin faciat aut dicat nonnumquam aliquid quod laudari queat. Unde hic antiquissimus versus vice proverbii celebratus est:
  1. Πολλάκι τοι[*](τοι Stobaeus, Diog., Apost.; γὰρ Macr.)

Sed enim qui omni in re atque omni tempore laude omni vacat, is inlaudatus est isque omnium pessimus deterrimusque est, sicuti omnis culpae privatio inculpatum facit. Inculpatus autem instar est absolutae virtutis; inlaudatus quoque igitur 11 finis est extremae malitiae. Itaque Homerus non virtutibus appellandis, sed vitiis detrahendis laudare ampliter solet. Hoc enim est: τὼ δʼ οὐκ ἄκοντε πετέσθην, et item illud:

  1. Ἔνθʼ οὐκ ἂν βρίζοντα ἴδοις Ἀγαμέμνονα δῖον
  2. Οὐδὲ καταπτώσσοντʼ, οὐδʼ οὐκ ἐθέλοντα μάχεσθαι.

Epicurus quoque simili modo maximam voluptatem privationem detractionemque omnis doloris definivit his verbis: Ὅρος τοῦ μεγέθους τῶν ἡδονῶν ἡ παντὸς [*](τοῦπαντός,Macr.; omitted byω.) τοῦ ἀλγοῦντος ὑπεξαίρεσις.

Eadem ratione idem Vergilius inamabilem dixit Stygiam paludem.