Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Item aliud verbum culpaverunt:

  1. Per tunicam squalentem auro latus haurit apertum,
tamquam si non convenerit dicere auro squalentem, quoniam nitoribus splendoribusque auri squaloris inluvies sit contraria.

Sed de verbo vexasse ita responderi posse credo: Vexasse grave verbum est factumque ab eo videtur,

quod est vehere, in quo inest vis iam quaedam alieni arbitrii; non enim sui potens est, qui vehitur. Vexare autem, quod ex eo inclinatum est, vi atque motu procul dubio vastiorest. Nam qui fertur et rapsatur atque huc atque illuc distrahitur, is vexari proprie dicitur, sicuti taxare pressius crebriusque est quam tangere, unde id procul dubio inclinatum est, et iactare multo fusius largiusque est quam iacere, unde id verbum traductum est, et quassare quam quatere gravius violentiusque est.